Shop

IV. Quartum Mysterium Dolorosa: Iesus Crucem Portans (Jesus carries His Cross)

 

“15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
+
27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. 30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.”

Pater noster, Qui es in coelis,
sanctificetur nomen Tuum;
adveniat regnum Tuum;
fiat voluntas Tua,
sicut in coelo et in terra. 
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; 
et dimitte nobis debita nostra, 
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; 
et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. 

Amen.


(Decies repetitaRepeat each “Ave Maria” 10 times):

Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum;
benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus. 
Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Gloria Patri,
et Filio,
et Spiritui Sancto. 
Sicut erat in principio,
et nunc,
et semper,
et in saecula saeculorum. 

Amen.

(optional)
O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia tua indigent!

The Sorrowful Mysteries of the Holy Rosary Audio in Latin

Next Rosary Mistery

 


Prayers Audio courtesy of The Boston Catholic Journal. All copyrights belong to their respective owners. No additions, deletions, or changes are to be made to the text or audio files in any way, and the copies may not be sold for a profit.