Quintum Mysterium Gloriosa: Maria Virgo in Caelis Coronata

 

The Coronation of Mary in Heaven: Queen of Angels and Apostles
The Coronation of Mary in Heaven: Queen of Angels and Apostles

“Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.  In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus.” (Apoc. 12.1, Isaiah 6)

Pater noster, Qui es in coelis,
sanctificetur nomen Tuum;
adveniat regnum Tuum;
fiat voluntas Tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

Amen.


(
Decies repetita
: Repeat each “Ave Maria” 10 times):

Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum;
benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.

 

Gloria Patri,
et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio,
et nunc,
et semper,
et in saecula saeculorum.

Amen.

(optional)
O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in Paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia Tua indigent!

Mysteria Gloriosa: The Glorious Mysteries of the Holy Rosary Audio in Latin


Prayers Audio courtesy of The Boston Catholic Journal. All copyrights belong to their respective owners. No additions, deletions, or changes are to be made to the text or audio files in any way, and the copies may not be sold for a profit.
 
Print Friendly, PDF & Email